AuliGellii Noctes Atticae. Liber XVII, XXI

Gellii Noctes Atticae. Liber XVII, XXI

Ut conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium, qui in his aetatibus nati fuissent, haberemus [...] excerpebamus ex libris, qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium [...]

0130 BC-08-06 16:20:25

ROMA: Q. Ennius et Caecilius er Terentius et Pacuvius et Accius et Lucilius

49 Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

0130-08-04 16:20:25

GRATIAS VOBIS AGIT A. GELLIUS

50 Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.

0155 BC-08-03 16:20:25

GRAECIA: Diogenes et Carneades er Critolaus philosophi Romae fuere

48 isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.

0200 BC-08-02 16:20:25

ROMA: Plautus poeta floruit

47 atque non nimium longe post M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt

0200 BC-08-02 16:20:25

ROMA: M. Cato orator floruit

47 atque non nimium longe post M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt

0218 BC-08-03 16:20:25

ROMA: Bellum adversum Poenos sumptum est

46 Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumptum est

0230 BC-08-05 16:20:25

ROMA: Sp. Carvilius Ruga primus Romae divortium cum uxore fecit

44 Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undevicesimo Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores uxorem se liberum quaerundorum causa habere,

0230 BC-08-05 16:20:25

ROMA: Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit

45 eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his versibus: Poenico bello secundo Musa pinnato gradu intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.

0239 BC-08-01 16:20:25

ROMA: Q. Ennius poeta natus est

43 Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

0241 BC-08-05 16:20:25

ROMA: Pax cum Poenis facta est

42 Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti pace cum Poenis facta consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. Livius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.

0255 BC-08-01 16:20:25

GRAECIA: Callimachus poeta Cyrenensis celebratus est

41 neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolomaeum regem celebratus est.

0264 BC-08-01 16:20:25

ROMA: Bellum adversus Poenos primum coeptum est

40 Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco bellum adversum Poenos primum coeptum est,

0275 BC-08-01 16:20:25

GRAECIA: Epicurus et Zeno philosophi celebres

38 Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant,

0275 BC-08-05 16:20:25

ROMA: C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores

39 eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt, causamque isti notae subscripserunt, quod cum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

0280 BC-07-05 16:20:25

ROMA: Bellum cum Phyrro

37 Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est.

0321 BC-07-01 16:20:25

ROMA: Romani a Samnitibus sub iugum missi sunt

36 isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac sub iugum missi turpi foedere facto discesserunt ob eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt.

0322 BC-08-06 16:20:25

GRAECIA: Aristoteles et Demosthenes vita functi sunt

35 Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt,

0323 BC-07-04 16:20:25

GRAECIA: Alexander obiit mortis diem

34 Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem.

0326 BC-08-05 16:20:25

GRAECIA: Alexander Molosso contra populum Romanum

33 Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit bellum populo Romano facturus - iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat -, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad Persas quasi in gynaeconitin.

0336 BC-07-04 16:20:25

GRAECIA: Philippo occisso Alexander regnum adeptus est

32 Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.

0338 BC-08-02 16:20:25

GRAECIA: Philippus apud Cheroneam Athenienses vicit

30 post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit. 31 Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei, quod fugerat, probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit: "aner" inquit "ho pheugon kai palin machesthai."

0356 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Philippus regnum Macedoniae adeptus est

28 Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est

0356 BC-07-13 16:20:25

GRAECIA: Alexander Magnus natus est

28 inque eo tempore Alexander natus est 29 paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est.

0367 BC-01-02 16:20:25

ROMA: Consules ex plebe creari coepti sunt

27 ac brevi post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

0371 BC-07-06 16:20:25

GRAECIA: Thebani Lacedaemonios apud Leuctra superavere

26 Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra superaverunt

0384 BC-01-03 16:20:25

GRAECIA: Aristoteles philosophus natus est

25 eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.

0384 BC-01-03 16:20:25

ROMA: M. Manlius damnatus capitis et necatus est

24 et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;

0386 BC-01-03 16:20:25

GRAECIA: Eudoxos astrologus nobilitatus est

23 Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est, Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione (?)

0387 BC-01-04 16:20:25

ROMA: Senones Romam cepere praeter Capitolium

21 ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, 22 cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.

0396 BC-01-02 16:20:25

ROMA: M. Furius Camillus dictator

20 Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit

0398 BC-01-04 16:20:25

SICILIA: Dionysius tyrannidem in Sicilia tenuit

19 in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit

0399 BC-01-05 16:20:25

GRAECIA: Socrates veneno necatus est

19 paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.

0404 BC-01-04 16:20:25

GRAECIA: Triginta tyranni Athenis

19 Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus,

0431 BC-01-01 16:20:25

ROMA: Olus Postumius dictator filium necavit

17 Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.

0431 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Sophocles, Euripides, Hippocrates, Democritus, Socrates floruere

18 Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt.

0431 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Peloponnensiacum bellum

16 Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.

0452 BC-01-02 16:20:25

ROMA: Decemviri legibus scribundis creati sunt

15 Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.

0460 BC-01-04 16:20:25

GRAECIA: Empedocles Agrigentinus floruit

14 Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit

0477 BC-01-05 16:20:25

ROMA: Bellum Veiens apud fluvium Cremeram

13 atque inde anno fere quarto T. Menenio Agrippa M. Horatio Pulvillo consulibus bello Veiente apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis universi ab hostibus circumventi perierunt.

0480 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Xerxes ab Atheniensibus navali proelio ad Salaminam victus est

12 Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia Themistocle duce navali proelio, quod ad Salamina factum est, victus fugatusque est

0490 BC-01-02 16:20:25

GRAECIA: Marathonia pugna

9 Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe amplius victos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obit.

0490 BC-01-03 16:20:25

GRAECIA: Aeschylus Athenis tragoediarum poeta

10 Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit.

0490 BC-01-04 16:20:25

ROMA: Tribuni et aediles creati sunt

11 Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi plebes creavit

0490 BC-01-31 16:20:25

ROMA: Cn. Marcius Coriolanus contra populum Romanum

11 ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit.

0534 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Hipparchus ab Harmodio et Aristogitone occissus est

7 Iisdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater.

0534 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Pythagoras Samius in Italiam venit

6 Postea Pythagoras Samius in Italiam venit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater.

0534 BC-01-01 16:20:25

ROMA: Tarquini filius regnum obtinuit

6 Postea Pythagoras Samius in Italiam venit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit.

0561 BC-01-01 16:20:25

GRAECIA: Pisistratus Athenis tyrannus fuit

5 Servio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone ante in exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est.

0578 BC-01-03 16:20:25

ROMA: Servius Tullius regnavit

5 Servio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit.

0594 BC-01-01 16:20:25

ROMA: Tarquinius Priscus Romae regnavit

4 Solonem accepimus, unum ex illo nobili numer sapientium, leges scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.

AuliGellii Noctes Atticae. Liber XVII, XXI

Launch
Copy this timeline Login to copy this timeline 3d Game mode

Contact us

We'd love to hear from you. Please send questions or feedback to the below email addresses.

Before contacting us, you may wish to visit our FAQs page which has lots of useful info on Tiki-Toki.

We can be contacted by email at: hello@tiki-toki.com.

You can also follow us on twitter at twitter.com/tiki_toki.

If you are having any problems with Tiki-Toki, please contact us as at: help@tiki-toki.com

Close

Edit this timeline

Enter your name and the secret word given to you by the timeline's owner.

3-40 true Name must be at least three characters
3-40 true You need a secret word to edit this timeline

Checking details

Please check details and try again

Go
Close